라틴어 문장 검색

Vix vero Boemundus et caeteri viri fortissimi ab equis descenderant, et ecce Solymanus, qui ab eo tempore, quo in fugam ab urbe Nicaea versus est, auxilium et vires contraxit ab Antiochia, Tarso, Alapia et caeteris civitatibus Romaniae, a Turcis sparsim positis, adfuit in impetu vehementi et multitudine gravi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 78:1)
Quorum socii ad hauriendos et investigandos fontes cum sparsim mitterentur, interdum incolumes hausto fonte redibant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 12:3)
Hi vero, qui ab eorum manu evaserunt, singulatim et sparsim sicut victi et attriti, vespere ad castra relati sunt tristes [0613A] et dolentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 28:5)
Igitur exercitus sic attritus et profugus equo vel mulo evadere festinans, ad civitatem Synoplum, quam milites imperatoris tuebantur, sparsim fugiendo pervenit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 44:1)
Revertentes vero de dispersis et retardatis, qui eis obviam fuere, eadem die mille amputatis collis sparsim peremerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 46:3)
Eisdemque sparsim pedites miscuere discursatores et leves, profecto ratione tuta poscente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 21:2)
Atque ut in rebus solent afflictis, ambigentes cuinam deberet aut posset occurri, trudente pondere plebis immensae, passim qua cuique proximum videbatur, diffundimur universi, dumque se quisque expedire discrimine magno conatur, sparsim disiecti hosti concursatori miscemur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 8:1)
Tunc de summo montis cacumine per quandam latentem fistulam in excelsum prorumpit vino crocus diluta, sparsimque defluens pascentes circa capellas odoro perpluit imbre, donec in meliorem maculatae speciem canitiem propriam luteo colore mutarent:
(아풀레이우스, 변신, 10권 34:3)
Praeterea ex eodem libro Catonis haec etiam sparsim et intercise commeminimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 6:1)
Satis enim scimus, axiomata recte inventa tota agmina operum secum trahere, atque opera non sparsim sed confertim exhibere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 30:3)
ubi contra, interpretationes, ex rebus admodum variis et multum distantibus sparsim collectae, intellectum subito percutere non possunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 58:3)
Atque licet sparsim, et in aliquibus subjectis specialibus, longe veriora habeamus et certiora (ut arbitramur) atque etiam magis fructuosa quam quibus homines adhuc utuntur (quae in quintam Instaurationis nostrae partem congessimus), tamen theoriam nullam universalem aut integram proponimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 282:3)
Nam et illos in meditationum suarum principiis vim et copiam magnam exemplorum et particularium paravisse, atque in commentarios per locos et titulos digessisse, atque inde philosophias suas et artes confecisse, et postea, re comperta, pronuntiasse, et exempla ad fidem et docendi lumen sparsim addidisse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 311:4)
praesertim columbae, accipitres, struthiones.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 151:4)
Super hoc plangam et ululabo; vadam spoliatus et nudus, faciam planctum velut thoum et luctum quasi struthionum,
(불가타 성경, 미카서, 1장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION